[ Pobierz całość w formacie PDF ]
idem, qui ad hunc modum affecti estis, nullis rationibus nullisque au-
thoritatibus agi potest, qui res odiosissimas ac periculosissimas spe
iisdem fruendi patienter toleretis. Verum toleratis persaepe magno
uestro malo. Videt enim, uidet Deus ille sceleratae istius tolerantiae
uestrae impias causas, ideo in easdem foueas prius praecipitat uos, qu-
am uos alios praecipitetis. O duram conditioinem et calamitatem no-
strae Reipublicae, in qua et qui fecerunt iniuriam, et qui acceperunt, et
qui ab ea sunt remoti, hanc ferant impunitatem uel spe turpis commodi,
uel libertatis istius importunissimae causa hancque licentiam tolerent,
quam pericula, calamitates et caedes teterrimae consequuntur! Vos
uero, qui et patriae salutem charissimam habetis, et uerae libertatis ra-
tionem tenetis, mecum considerate, quorsum attinet generis nobilitatem
ac possessiones amplas in caedibus iactare? Valeant possesslones tuae,
cum de terimnis aut re uendicanda agitur. At quid illae ad uerbera, uul-
nera, mutilationes, caedes, quas tu commisisti? Iam ut horum minime
sis reus, tamen minus forte iniquum fuerit innocentem ad tempus, dum
crimen cognoscitur, comprehensum retinere, quam nocentem e mani-
bus elabi atque impune uagari sinere; idque reipiublicae condonandum,
in qua omnes priuatorum res sunt comprehensae. Nam quod aiunt qu-
idam uirtuti hominum equestris ordinis tantum tribui oportere, ut iudi-
cio se staturos et iudicatum soluturos (sine comprehensione) confiden-
dum sit, id non ita esse moribus usitatis coargui potest. Non enim uirtu-
ti, nec generis nobilitati tribuitur liaec carceris immunitas, sed po-
ssessionibus. Qui enim equestri loco nati possessiomes habent nullas,
comprehenduntur, cum sceleris sunt accusati: qui habent aliquas, non
comprehenduntur, quamuis possessiones illae tanti non sint, ut res, qua
de agitur, uindicari ex illis queat. Illud uero etiam permirum, qui legi-
bus cauerunt, ut ne quis nobilis possessiones habens capiatur non
eosdem cauisse, ut ratio habeatur possessionum, an ex illis damnum,
cuius accusantur, recuperari possit. Interest itaque reipublicae, ut faci-
norosi omnes a magistratu eius loci, ubi crimen admissum est, mox
comprehendantur nullaque hac in parte nobilium et plebeiorum ratio
habeatur, nisi ad eum modum, quem supra exposuimus, dum de poena-
rum uarietate ageremus. Et quia iniquum est, innocentem uel horam
unam affligi, curandum est, ut de causis eorum, qui carceri inclusi sunt,
cognitio mox fiat et uel conuictum uelox poena subducat, uel liberan-
dum custodia diutuma ne maceret. Id enim fere totidem uerbis sanxe-
NASK IFP UG
Ze zbiorów Wirtualnej Biblioteki Literatury Polskiej Instytutu Filologii Polskiej UG
36
runt imperatores Romani. Qui innocens captus causam dicere cogitur,
condonet id reipublicae idem in eum, criminis inquirendi causa,
constituenti, quod in nocentem, de quo uix posset commode uindicta
sumi, nisi caperetur. Seque consoletur Christi Domini nostri exemplo,
qui innocentissimus, capitis causam, captus a cohorte militum dicebiat
spemque reponat in sua innocentia, fore ut tandem Deo propugnante
innocens declaretur. Scitum est autem: non carcerem infamare, sed
crimen. Ac ne licentia cuiuis permittatur iniuste uel deferendi nomen
alicuius apud iudicem, uel accusandi, poena constituenda esset tam in
delatores, quam in accusatores. Iniquum enim est eum de se nihil time-
re, qui alicui periculum malitiose moliatur. Contra nihil aequius quam
si is qui alium in discrimen fortunarum capitis aut famae adducere non
dubitet, intelligat etiam res suas, salutem ac existimationem in discri-
mine uersari. Certe et lex diuina in eiusmodi hommes poenam talionis
constituit Deut. 19.
NASK IFP UG
Ze zbiorów Wirtualnej Biblioteki Literatury Polskiej Instytutu Filologii Polskiej UG
37
CAPUT XV
De iureiurando, testium examine et de temere litigantibus.
Quoniam autem inter probationum genera iusiurandum numeratur,
sine quo multae graues causae expediri non possint, ideo de eius reli-
gione diligenter sanciendum est. Mos etiam ille testium iurandi de re
ignota, qui fere in finibus regundis et in iudiciis obseruatur, abrogandus
est. Solent enim ii ad iurandum adhiberi, a quorum uel memoria uel
cognitione res, de qua agitur, sit remotissima, qui tamen putant se cul-
pae insontes esse, cum eum, cuius res agitur, uident priorem iurantem.
Quin potius uel eius, cuius res agitur, solius iureiurando statur, uel uiri
eliguntur graues, seu consanguinei, seu uicini illius, qui illi iuranti ad
sint ac si uisum fuerit, etiam iurent credere se illum uere iurasse. Sanc-
tissimus est mos ille iudicii ecclesiastici in testibus examinandis.
Quisque iureiurando obstrictus seorsim a scriba iurato examinatur.
Vis iurisiurandi illi exponitur. Rogatur, qua in Deum sit religione. Eiu-
smodi interrogationibus conscientia et mores testis inuestigantur, di-
gnusne sit, cuius testimonio fides habenda sit an secus. Tum rogatur, an
rem, de qua dicturus est, uiderit, an uero audiuerit tantum? An sit doc-
tus ab aliquo de testimonio dicendo et an cum aliis testibus de eo testi-
monio consilia communicauerit. Singulae quoque circunstantiae excu-
tiuntur: locus, tempus, personae et id genus alia. Datur et potestas adu-
ersario dicendi tum de personis testium, tum de negotio ipso. Iudicia
Polonica, quod sciam, carent hoc genere probationum. Qui enim te-
stium nomine inducuntur, nihil putant sua interesse scire an res, qua de
agatur, ita se habeat an secus. Non male se functos officio arbitrantur,
si eum, in cuius rem iurant, priorem uiderint iurantem. Omnino ad iu-
randum et testimonium dandum uiri graues moribus probati et pruden-
tes uocari debent, qui quidem sciant se Deo honorem debitum tribuere,
cum eum testem inuocant ac ueritati testimonium perhibent. Quod con-
[ Pobierz całość w formacie PDF ]
© 2009 Nie chcę już więcej kochać, cierpieć, czekać ani wierzyć w rzeczy, których nie potwierdza życie. - Ceske - Sjezdovky .cz. Design downloaded from free website templates